Liber Job*

Caput 21: Versus 17

Quoties lucerna impiorum exstinguetur.Saepe impius lucernam suam filiorum vitam aestimat; sed cum filius qui nimie amatur subtrahitur, lucerna impii, quae videbatur, exstincta est; sic est et de opibus atque honoribus.Et superveniet eis inundatio. Inundatio impiis supervenit, cum dolorum fluctus exaliqua adversitate patiuntur.Et dolores dividet,etc. Qui aeternos dolores impio servat, et hic aliquando ejus mentem temporali dolore transverberat; quia enim hic et illic percutit, furoris sui super impium dolores dividit, ut duplici contritione conteratur.
(* Traductions européennes)